Rozmiar: 15909 bajtów

- 6 -

1234 o. T. o. O.

Die Breslauer Domherren Mroczcho und Gerlacus übertragen dem Gumprecht 100 Hufen in Alt- und Neu-Grottkau zur Aussetzung nach deutschem Rechte.

In nomine domini amen. Nos Mroczcho et Gerlacus canonicus Wratislaviensis notum facimus presentibus et futuris, quod Gumprehcto contulimus centum mansos iure Teutonico in Grodcov novo et antiquo ad locandum, dantes ei de collocatione villarum supradictarum et suis posteris legittimis sculteciam et quindecim mansos exemptos a solutionibus et servitiis universis et molendinum et terciam partem iudicati in villis pretaxatis. Alii vero mansi residui solvent nobis censum, videlicet ratione census fertonem argenti, et ratione decime quinque scotos. Ne igitur aliquis posterorum nostrorum valeat hoc nostrum statutum ullatenus irritare, presentem litteram in robur et perpetuum testimonium conscribi fecimus et nostri sigilli munimine insigniri. Acta sunt hec sub antiquo duce Heinrico anno domini M. CC. XXX°.IIII°.

Aus dem Schiedsspruch des Domherrn Echard von Breslau in No. XXIX. Regesten No. 436. Gedruckt bei Stenzel, Jahresbericht der vaterländischen Gesellschaft 1841, S. 174 und bei Wohlbrück, Gesch. v. Lebus, Bd. I. S. 81. Anm.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów